<<

стр. 3
(всего 7)

СОДЕРЖАНИЕ

>>

IV. Arioso - Basso solo
16 Maiorum imprimis virtus,
17 amans bonarum artium,
18 recti pulchrique provida,
19 et audax magnanimitas
20 senatus atque populi;
76
V. Duettino - Soprano ed alto soli
21 tum vero Aeneas Sylvius,
22 hic nostrae Romae Romulus,
23 qui civitatem de se bene meritam
24 instructa privilegiis
25 professionum omnium
26 ornavit academia.

VI. Recitativo - Tenore solo
27 Et gubernacula mundi qui tenet
28 preces propitius exaudivit
29 conditorum sese orantium:

VII. Scherzo - Solisti e coro
30 ut ad longaeva tempora
31 floreat studium generale,
32 quo fides propagetur, 33 iustitia servetur,
34 tuendae sanitati consulatur,
35 quodque idem sit philosophiae fons irriguus.
36 de cuius plenitudine hauriant
37 universi litterarum
38 cupientes imbui documentis.
PARS 2
VIII. Tema seriale con fuga - Coro
39 Docendi ac discendi aequitati
40 in peregrinos comitas consociatur.
41 Venerint ex omnibus orbis terrarum regionibus:

IX. Soli e duetto - Alto e basso soli
42 Rhenana erga omnes urbs
43 humana et hospitalis est
44 et tamquam hominum quaedam patria communis,

X. Arioso con canto popolare - Soprano solo e coro maschile
45 ut iustissime Basilea audiat.
XI. Recitativo - Tenore solo
46 O cives Basilienses,
47 tam nobilem academiam
48 auxisse semper vobis laudi sit.
77
XII. Canone ed ostinato - Solisti e coro
49 Nos autem cuncti hoc festo die
50 ex animi sententia
51 optamus et precamur: Sit
52 Basilea patria in perpetuum
53 opibus firma, copiis lopucles
54 laudibus ampla, virtute honesta,
XIII. Corale con canto - Solisti e coro
55 vigeatque academia libera
56 in libera civitate,
57 sempiternum decus atque ocellus
58 inclytae Basileae.
КОММЕНТАРИЙ
45 Basilea происходит от basilicus, что означает "царский, княжеский".
Текст 62 - CARMINA BURANA (saec. XII)
Text 215 (Missa lusorum)
Incipit officium lusorum
Аутентичный прототип*
1 Introitus: Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium iusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.
Introitus: Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore Sanctorum omnium: de quorum solemnitate gaudent angeli et collaudant filium Dei (Antiphonale Monasticum, p. 619)
2 Versus: Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo.
Versus: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Ps 33)
3 Versiculus: Fraus vobis! Tibi leccatori!
Versiculus: Pax vobis!
4 Oratio: Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere.
Oratio: Oremus! Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum Felicissimi et Agapiti natalicia colere: da nobis in etema letitia de eorum societate gaudere (Commune Sanctorum Ambros, p. 207, 264)
* В правой колонке таблицы я указываю прототипы "обработанных" вагантами текстов.- С. Л.
78
5 Epistola: Lectio actuum apo-pholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis, accomodans singulis, prout cuiusque vesti-menta valebant.
Epistola: Lectio actuum aposto-lorum. In diebus illis loquebantur verbum Dei cum fiducia: multi-tudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant, et pone-bant ante pedes apostolorum.
Dividebantur autem singulis prout cuique opus erat. Ioseph autem cum haberet agrum, vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum (Act 4:31-37)
6 Graduale: Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.
Graduale: Iacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet (Ps 54:23)
7 Versus: Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis.
Versus: Dum clamarem ad Domi-num, exaudivit vocem meam ab his qui appropinquant mihi (Ps 54:17a, 18b, 19a)
8 Alleluia. Versus: Mirabilis vita et laudabilis nichil.
Alleluia. Versus: Mirabilis Domi-nus noster in sanctis suis (Gradu-ale triplex, p. 462-463)
Sequentia:
Sequentia:
9 Victimae novali zynke ses immolent Deciani.
Victimae paschali laudes immo-lent Christiani.
10 Ses zinke abstraxit vestes, equ-um, cappam et pelles abstraxit confestim a possessore.
Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
11 Mors et sortita duello conflixere mirando, tandem tres Decii vicerunt illum.
Mors et vita duello conflixere mirando: dux vitae mortuus, regnat vivus.
12 Nunc clamat: "O Fortuna, quid fecisti pessima? Vestitum cito nu-dasti et divitem egeno coequasti.
Dic nobis Maria, quid vidisti in via?
79
13 Per tres falsos testes abstraxisti vestes. Ses zinke surgant, spes mea! Precedant cito in tabulea!
Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis:
14 Credendum est magis soli ses zinke quater veraci quam dri tu es ictu fallaci.
Angelicos testes, sudarium et vestes.
15 Scimus istos abstraxisse vestes lusoribus vere. Tu nobis victor ses, miserere!"
Surrexit Christus spes mea: prae-cedet suos in Galilaeam.
16
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere: tu nobis, victor Rex, miserere (Graduale triplex, p.198).
17 Evangelium: Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Domine! Cum sero esset una gens lu-sorum, venit Decius in medio eorum et dixit:
Evangelium: Sequentia sancti evangelii secundum <Marcum>. Pax tibi Domine! Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum ludae-
- Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos.
orum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis <...>:
- Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
18 Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli:
Thomas autem, unus ex duo-decim, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli:
- Vidimus Decium.
- Vidimus Dominum.
19 Qui dixit eis:
Ille autem dixit eis:
- Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam. Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duod ecim, tertius vero quinque.
- Nisi videro in manibus eius figuram clavorum, et mittam di-gitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam (Io 20:19-25)
Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.
80
20 Offertorium: Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie.
Ojfertorium: Populum humilem salvum facies, Domine, et oculos superbomm humiliabis (музыка: Graduale triplex, 302; текст: Ps 17:28, 32).
21 Versiculum. Humiliate vos, avari, ad maledictionem!
Versiculum: Humiliate vos ad benedictionem!
22 Oratio: Ornemus! Effunde, do-mine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclu-sum, donec vertatur in aug-mentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, fixura scamni,
Oratio: Oremus! Exaudi nos, Domine sancte, Pater omni-potens, aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habi-taculo. Amen (Oratio ad as-persionem aquae benedictae).
genus nescitandi, visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.
23 Versiculum: Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos!
Versiculum: Et benedictio tua sit semper super nos.
24 Communio: Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.
Communio: Mirabantur omnes de his verbis quae procedebant de ore Dei (мyзыкa: Graduale triplex, p. 267; текст: Lc 4:22)
КОММЕНТАРИЙ
9 Коммент, к тексту секвенции см. в тексте 30.
9 zynke ses - числительные в род. падеже. Примерный перевод: "Пусть
дециане принесут в жертву пятерке, шестерке новичка". 11 conflixere = conffixerunt (perf. ind. act.). 15 Scimus istos abstraxisse vestes lusoribus vere - acc. cum inf.
19 proiecerat - PPF ind. act. Переводить прош. временем.
20 salvum facies; facere = salvare (устойчивое словосочетание в Вульгате). 22 amare; переводить отглагольным сущ. ед. ч. в вин. падеже.
81
22 Закхей (Zacheo) - мытарь, удостоившийся особенного внимания Иисуса Христа (Лк 19:1-10). Когда Христос направлялся в Иерихон, где жил Закхей, то последний, желая хоть издали увидеть Мессию, влез на смоковницу. Там его заметил Христос, обласкал его и посетил его дом. Глубоко тронутый Закхей дал обещание вчетверо воздать всем, кого только он когда-нибудь обидел при сборе пошлин и податей. В его доме Христос, из-за ропота народа, сказал знаменательные слова: "Сын Человеческий пришел взыскать и спасти погибшее". По церковному преданию, Закхей впоследствии был первым епископом христианской церкви в Кесарии Палестинской.
22 diviti avaro guttam aque denegavit - притча о богаче и Лазаре (Лк 16:19-31).
24 abstraxerat - PPF ind. act. Переводить прош. временем.
Текст 63 - CARMINA BURANA (по К. Орфу)
FORTUNA IMPERATRIX MUNDI
1. O Fortuna
1 O Fortuna, velut luna
2 statu variabilis,
3 semper crescis aut decrescis;
4 vita detestabilis
5 nunc obdurat et nunc curat
6 ludo mentis aciem,
7 egestatem, potestatem
8 dissolvit ut glaciem.
9 Sors immanis et inanis,
10 rota tu volubilis,
11 status malus, vana salus
12 semper dissolubilis,
13 obumbrata et velata
14 mihi quoque niteris;
15 nunc per ludum dorsum nudum
16 fero tui sceleris.
17 Sors salutis et virtutis
18 mihi nunc contraria
19 est affectus et defectus
20 semper in angaria.
82
21 Hac in hora sine mora
22 corde pulsum tangite;
23 quod per sortem sternit fortem,
24 mecum omnes plangite!
I. PRIMO VERE
2. Fortune plango vulnera
25 Fortune plango vulnera
26 stillantibus ocellis,
27 quod sua mihi munera
28 subtrahit rebellis.
29 Verum est, quod legitur
30 fronte capillata
31 sed plerumque sequitur
32 occasio calvata.
33 In Fortune solio
34 sederam elatus,
35 prosperitatis vario
36 flore coronatus:
37 quicquid enim floruit
38 felix et beatus,
39 nunc a summo corui
40 gloria privatus.
41 Fortune rota volvitur:
42 descendo monoratus;
43 alter in altum tollitur;
44 nimis exaltatus.
45 Rex sedet in vertice
46 caveat ruinam!
47 nam sub axe legimus
48 Hecubam reginam.
3. Veris leta facies
49 Veris leta facies
50 mundo pripinatur
51 hiemalis acies
52 victa iam fugatur.
83
53 In vestitu vario
54 Flora principatur,-
55 nemorum dulci sono,
56 que cantu celebratur. Ah!
57 Flore fusus gremio
58 Phebus novo more
39 risum dat, hoc vario
60 jam stipate flore
61 Zephyrus nectareo
62 spirans in odore;
63 certatum pro bravio
64 curamus in amore. Ah!
65 Cytharizat cantico
66 dulcis Philomena,
67 Flore rident vario
68 prata jam serena,
69 salit cetus avium
70 silve per amena,
71 chorus promit virginum
72 iam gaudia millena. Ah!
4. Omnia Sol temperaf
73 Omnia sol temperat
74 purus et subtilis,
75 novo mundo reserat
76 faciem Aprilis,
77 ad amorem properat
78 animus herilis,
79 et iocundis imperat
80 deus puerilis.
81 Rerum tanta novitas
82 in solemni vere
83 et veris auctoritas
84 iubet nos gaudere,
85 vias prebet solitas,
86 et in tuo vere
87 fides est et probitas
88 tuum retinere.
89 Ama me fideliter!
90 fidem meam nota:
91 de corde totaliter
92 et ex mente tota
84
93 sum presentialter
94 absens in remota,
95 quisquis amat taliter,
96 volvitur in rota.
5. Ecce gratum
97 Ecce gratum et optatum
98 Ver reducit gaudia;
99 purpuratum floret pratum
100 Sol serenat omnia.
101 lam iam cedant tristia!
102 Estas redit, nunc recedit
103 Hyemis sevitia.
104 Iam liquescit, et decrescit
105 grando, nix et cetera,
106 bruma fugit, et iam sugit
107 Ver Estatis ubera;
108 illi mens est misera,
109 qui nec vivit, nec lascivit
110 sub Estatis dextera,
111 Gloriantur et letantur
112 in melle dulcedinis,
113 qui conantur, ut utantur
114 premio Cupidinis;
115 simus jussu Cypridis
116 gloriantes et letantes 117 paresesse Paridis.
85
UF DEM ANGER
6. Tanz [без текста]
7. Floret silva
118 Floret silva nobilis,
119 floribus et foliis.
120 Ubi est antiquus
121 meus amicus?
122 Ah! hinc equitavit.
123 eia, quis me amabit?
124 Floret silva undique, <...>
8-10. [текст на старонем. языке]
II. IN TABERNA
11. Estuans interius
125 Estuans interius
126 ira vehementi
127 in amaritudine
128 loquor meae menti:
130 factus de materia,
130 cinis elementi
131 similis sum folio,
132 de quo ludunt venti.
133 Cum sit enim proprium
134 viro sapienti
135 supra petram ponere
136 sedem fundamenti,
137 stultus ego comparor
138 fluvio labenti
139 sub eodem tramite
140 nunquam permanenti.
141 Feror ego veluti
142 sine nauta navis,
143 ut per vias aeris
144 vaga fertur avis
145 non me tenent vincula,
146 non me tenent clavis
147 quero mihi similes
148 et adiungor pravis.
149 Mihi cordis gravitas
150 res videtur gravis;
151 iocus est amabilis
152 dulciorque favis;
153 quicquid Venus imperat
154 labor est suavis,
155 que nunquam in cordibus
156 habitat ignavis.
157 Via lata gradior
158 more iuventutis,
159 implicor et vitiis
160 immemor virtutis,
86
161 voluptatis avidus
162 magis quam salutis,
163 mortuus in anima
164 curam gero cutis.
12. Olim lacus colueram
165 Olim lacus colueram
166 olim pulcher extiteram
167 dum cignus ego fueram.
168 Girat, regirat garcifer,
169 me rogus urit fortiter:
170 propinat me nunc dapifer.
171 Nunc in scutella iaceo,
172 et volitare nequeo,
173 dentes frendentes video.
174 Miser, miser! modo niger
175 et ustus fortiter!
13. Ego sum abbas
176 Ego! Ego sum abbas Cucaniensis et consilium meum est cum bibulis et in secta Decii voluntas mea est, et qui mane quisierit in taberna, post vesperam nudus egredietur, et sic denudatus veste clamabit: <Wafna!> quid fecisti sors turpissima! Nostrae vitae qaudia abstulisti omnia!
14. In tabema quando sumus
177 In taberna quando sumus,
178 non curamus quid sit humus,
179 sed ad ludum properamus,
180 cui semper insudamus.
181 Quid agatur in taberna,
182 ubi nummus est pincerna,
183 hoc est opus ut queratur,
184 sic quid loquar, audiatur.
185 Quidam ludunt, quidam bibunt,
186 quidam indiscrete vivunt.
187 Sed in ludo qui morantur,
188 ex his quidam denudantur,
189 quidam ibi vestiuntur,
190 quidam saccis induuntur.
87
191 Ibi nullus timet mortem,
192 sed pro Bacho mittunt sortem.
193 Primo pro nummata vini,
194 ex hac bibunt libertini;
195 semel bibunt pro captivis,
196 post haec bibunt ter pro vivis,
197 quater pro Christianis cunctis,
198 quinquies pro fidelibus defunctis,
199 sexies pro soriribus vanis,
200 septies pro militibus silvanis,
201 Octies pro fratribus perversis,
202 nonies pro monachis dispersis,
203 decies pro navigantibus,
204 undecies pro discordantibus,
205 duodecies pro penitentibus,
206 tredecies pro iter agentibus.
207 Tam pro papa quam pro rege
208 bibunt omnes sine lege.
209 Bibit hera, bibit herus,
210 bibit miles, bibit clerus,
211 bibit ille, bibit illa,
212 bibit servus cum ancilla,
213 bibit velox, bibit piger,
214 bibit albus, bibit niger,
215 bibit constans, bibit vagus,
216 bibit rudis, bibit magus.
217 Bibit pauper et egrotus,
218 bibit exul et ignotus,
219 bibit puer, bibit canus,
220 bibit presul et decanus,
221 bibit soror,bibit frater,
222 bibit anus, bibit mater,
223 bibitiste,bibitille,
224 bibunt centum, bibunt mille.
225 Parum sexcente nummate
226 durant, cum immoderate
227 bibunt omnes sine meta,
228 quamvis bibant mente leta;
88
229 sic nos rodunt omnes gentes,
230 et sic erimus egentes.
231 Qui nos rodunt confundantur
232 et cum iustis non scribantur.
233 Io!
III. COUR D'AMOURS
15. Amor volat undique
234 Amor volat undique;
235 captus est libidine.
236 Juvenes, iuvencule
237 coniuguntur merito.
238 Si qua sine socio,
239 caret omni gaudio;
240 tenet noctis infima sub intimo
241 cordis in custodia:
242 fit res amarissima.
16. Dies, nox et omnia
243 Dies, nox et omnia
244 mihi sunt contraria,
245 virginum colloquia, <...>
246 O sodales, ludite,
247 vos qui scitis dicite,
248 mihi mesto parcite, <...>
249 attamen consulite <...>
250 Tua pulchra facies, <...>
251 pectus habet glacies,
252 statim vivus fierem <...>
17. Stetit puella
253 Stetit puella
254 rufa tunica;
255 si quis eam tetigit,
256 tunica crepuit.
257 Eia.
258 Stetit puella
259 tamquam rosula,
260 facie splenduit,
261 os eius floruit.Eia.
89
18. Circa mea pectora
262 Circa mea pectora
263 multa sunt suspiria
264 de tua pulchritudine,
265 que me ledunt misere.
266 Tui lucent oculi
267 sicut solis radii,
268 sicut splendor fulgiris
269 lucem donat tenebris.
270 Vellet deus, vellent dii,
271 quod mente proposui:
272 ut eius viiginea
273 reserassem vincula.<...>
19. Si puer cum puellula
274 Si puer cum puellula moraretur in cellula,
275 Felix coniunctio.
276 Amore sucrescente,
277 pariter e medio
278 avulso procul tedio,
279 fit ludus ineffabilis
280 membris, lacertis, labiis,
281 si puer cum puellula
282 moraretur in cellula,
283 Felix coniunctio.
20. Veni, veni, venias
284 Veni, veni, venias
285 ne me mori facias,
286 hyrca, nazaza, trillirivos!
287 Pulchra tibi facies,
288 oculorum acies,
289 cappilorum series,
290 o quam clara species!
291 Rosa rubicundior,
292 lilio candidior,
293 omnibus formosior
294 semper in te glorior!
90
21. In trutina
295 In trutina mentis
296 dubia fluctuant contraria
297 lascivus amor et puditia.
298 Sed eligo quod video,
299 collum iugo prebeo;
300 ad iugum tamen
301 suave transeo.
22. Tempus est iocundum
302 Tempus est iocundum,
303 o virgines
304 modo congaudete,
305 vos iuvenes.
306 Oh, totus floreo
307 iam amore viiginali totus ardeo,
308 novus amor est quo pereo.
309 Mea me confortat promisio,
310 mea me deportat negatio.
311 Tempore brumali vir patiens,
312 animo vernali lasciviens.
313 Mea mecum ludit virginitas,
314 mea me detrudit simplicitas.
315 Veni, domicella, cum gaudio,
316 veni pulchra, iam pereo.
23. Dulcissime
317 Dulcissime, ah, totam tibi subdo me!
BLANZIFLOR ET HELENA
24. Ave formosissima
318 Ave formosissima, gemma pretiosa,
319 ave decus virginum, virgo gloriosa
320 ave mundi lurninar, ave mundi rosa,
321 Blanziflor et Helena,
322 Venus generosa.
FORTUNA IMPERATRIX MUNDI
25. 0 Fortuna [повтор №1]
91
Текст 64
GAUDEAMUS (студенческий гимн)
1 Gaudeamus igitur,
2 Iuvenes dum sumus!
3 Post iucundam iuventutem,
4 Post molestam senectutem
5 Nos habebit humus.

6 Ubi sunt, qui ante nos
7 In mundo fuere?
8 Vadite ad superos,
9 Transite ad inferos,
10 Quos si vis videre!

11 Vita nostra brevis est,
12 Brevi fmietur;
13 Venit mors velociter,
14 Rapit nos atrociter
15 Nemini parcetur!

16 Vivat Academia,
17 Vivant professores,
18 Vivat membrum quodlibet,
19 Vivant membra quaelibet,
20 Semper sint in flore!

21 Vivat et respublica,
22 Et qui illam regunt,
23 Vivat nostra civitas,
24 Maecenatum caritas,
25 Qui nos hic protegunt.

26 Vivant omnes virgines,
27 Graciles, formosae!
28 Vivant et mulieres,
29 Tenerae, amabiles,
30 Bonae, laboriosae!
92
31 Pereat tristitia,
32 Pereant osores! (dolores?)
33 Pereat diabolus,
34 Quivis antiburschius
35 Atque irrisores!
КОММЕНТАРИЙ
7 fuere = fuerunt.
10 vis = vultis.
12 brevi (abl. от brevis) = breviter - "коротко, быстро, скоро".
18 membrum = membrum civitatis - "член общества, гражданин".
Текст 65 - АЛЕКСАНДР НЕВСКИЙ (С. Прокофьев)
[Выборка латинского текста]
№ 3. Крестоносцы во Пскове, ц. 15 и далее:
1 Peregrinus, expectavi, pedes meos, in cymbalis.
№ 5. Ледовое побоище, ц. 38:
2 Peregrinus, expectavi, pedes meos, in cymbalis est.
ц. 43:
3 Vincant arma crucifera! Hostis pereat!
ц. 48 = ц. 38
КОММЕНТАРИЙ
Текст приводится по изд.: Прокофьев С. Александр Невский: Кантата. Клавир. М., 1971.
1 Бессмысленный набор слов. Судя по всему, использованы фрагменты псалмов 38, 39 и 150 (ср. лат. текст Симфонии псалмов Стравинского, соответственно строки 3, 5, 8 и 22).
2 Прибавленное в конце слово est грамматически никак не связано с предшествующим и входит в тот же набор слов.
3 В отличие от строк 1-2 эта строка представляет собой связное высказывание (см. раздел "Русские переводы").
93
Текст 66 - ЖАННА Д'АРК (А. Онеггер)
[Выборка латинского текста]
Пролог ц. XII, с. 13
1 De profundis clamavi ad te Domine,
2 Domine, quis sustinebit?
Сцена 3 ц.8
3 Mulier spiritum pythonis habens,
4 anima quae declinaverit ad magos et ariolos
5 et fornicata fuerit cum eis.
6 Ponam faciem meam contra eam
7 et interficiam eam de medio populi mei.
8 Lex est! Hic est Joanna. Hic, haec, hoc... Hic est Joanna, peccatrix?
9 Stryga! Pereat! Haeretica! Pereat! Relapsa! Pereat!
10 Malis artibus addicta! Inimica regis et populi!
11 Morte moriatur!
12 Prostibulum inferni! Instrumentum Satanae!
13 Comburatur igne! Pereat!
Сцена 4 ц.17
14 Ego nominor Porcus.
15 Porcus! Porcus! Sit Porcus praeses noster!
16 Non habemus alium judicem nisi Porcum.
17 Vivat et semper vivat Porcus porcorum!
18 Dignus est praesidere in nostro praeclaro corpore!
19 Sicut lilia inter spinas ita formosus iste inter cucullos.
20 Quis enim dedit nobis patatas?
21 Ceciderunt stellae de coelo et factae sunt pro nobis patatae.
22 Ecce quam bonum et jucundum est,
23 habitare fratres in unum omnes comedentes patatas,
24 Quis judex sicut Porcus Dorninus noster?
25 Hic est Nasus inter nasos,
26 dijudicans truphas et patatas.
94
27 [Sub ipso erunt radii solis, dicit Job.]
28 Sternutatio ejus splendor ignis.
29 Vivat et semper vivat Porcus praeses noster!
30 Porcus porcorum Porcus praeses noster!
31 Porcus! Porcus porcorum.
32 Ego nominor Pecus!
33 Ecce magnis auribus
34 Adventavit Asinus.
35 Pulcher et fortissimus,
36 Sarcinis aptissimus.
37 [Jeanne], succesit illi praeclaro tribunali,
38 Joanna, filia Romeae,
39 faterisne et confiteris
40 te tenerrimam puellam non naturali auxilio
41 victoriam de manibus Regis nostri evulsisse
42 et fortes exercitus ejus sicut paleam in probrosissimam fugam versisse?
43 Joanna, filia Romeae,
44 faterisne et cofiteris
45 te auxilio Diaboli potentissimi
46 alapum dedisse Regi Nostro
47 et fortes exercitus ejus in probrosissimam fugam versisse?
48 Pecus, quid dicis?
49 Habemus confitentem reum.
50 Docti et sancti fratres,
51 sic vobis justum et aequum videtur
52 ut Joanna, filia Romeae, Stryga, morti condemnetur?
53 Moriatur Stryga. Fiat voluntas Regis Nostri!
54 Audivistis Sententiam.
55 Stryga! Pereat! Haeretica! Pereat! Relapsa! Pereat!
56 Inimica Regis et totius generis humani!
57 Morte moriatur! Joanna Stryga, filia Romae! Comburatur igne!
Сцена 7 ц.44
58 Comburatur igne!
59 De profundis clamavi ad te Dornine.
60 Spera - spira - Jesus - Maria.
61 Libera me, Domine, de ore leonis,
62 dum veneris judicare saeculum per ignem
63 Spira - spera - Jesus - Maria.
95
Сцена 8 ц. 56
64 Adspisiens a longe,
65 ессе video Dei potentiam venientem
66 et nebulam totam terram tegentem.
67 Ite obviam ei et dicite!
68 Nuntia nobis si tu es Ipse,
69 Qui regnaturus est in populo Israel.
70 Qui regis Israel [qui deducis velum ovem Joseph.]
71 Nuntia nobis si tu es Ipse...
72 Pereat Stryga! Morte moriatur! Comburatur igne!
Сцена 9
73 Spera! Spira!
КОММЕНТАРИЙ
Лат. текст приводится по изд. клавира: Honegger A. Jeanne d'Arc au Bucher. Poeme de P. Claudel. Paris: Editions Salabert. S. а. Фр. текст либретто опущен. В квадратных скобках - оригинальный текст Клоделя.
1 См. Пс 129 (текст 11).
19 Пародия на Песнь песней (Песн 2:2-3); ср. Canticum canticorum Палестрины (текст 49, мотет 11).
59 Ср. Пс 129 (текст 11).
61 Ср. соответствующие строки из текстов Реквиема "Domine Jesu" (текст 19, строка 8: libera eas de ore leonis!) и "Libera me" (текст 24, строка 4: dum veneris judicare saedum per ignem), a также возможный источник для оборота de ore leonis. II Tim 4:17 (Dominus autem mini adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis).
Текст 67 - ОГНЕННЫЙ АНГЕЛ (C. Прокофьев)
[Действие V, ц. 552]
Хор: Ессе andila Domini!.. <...>
Инквизитор1: Spiriti2 maligni, damnati, interdicti, exterminati, extorsi, jam vobis impero et praecipio, in ictu oculi discedite omnes qui operamini iniquitatem!
КОММЕНТАРИЙ
1 "Произносит один из самых сильных средневековых экзорцизмов" - ремарка Прокофьева.
2 Сущ. spiri tus относится к 4-му склонению и согласно грам. норме имеет в vocat. pl. окончание -us; здесь оно изменяется по парадигме 2-го склонения и имеет в vocat. pl. окончание -i.
96
Текст 68 - СЕМИНАРИСТ (М. Мусоргский)
Panis, piscis, crinis, finis, ignis, lapis, pulvis, cinis... <...>
Orbis, amnis et canalis <...>
Fascis, axis, funis, ensis, fustis, vectis, vermis, mensis <...>
Postis, follis, cucumis, atque pollis... <...>
Orbis, amnis et canalis, sanguis, unguis et annalis.
КОММЕНТАРИЙ
Герой песни Мусоргского заучивает исключения из правила определения рода для сущ. 3-го склонения. Обычно слова на -is относятся к женскому роду, кроме слов на -cis, -ям, -guis, a также некоторых других, относящихся к мужскому роду. Их-то как раз и зубрит незадачливый семинарист.
Текст 69 - СИМФОНИЯ ПСАЛМОВ (И. Стравинский)
I Часть (Ps 38:13-14)
1 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam.
2 Auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, ne sileas.
3 Quoniam advena ego sum apud Te et peregrinus, sicut omnes patres mei.
4 Remitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam et amplius non ero.
II часть (Ps 39:2-4)
5 Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
6 Et exaudivit preces meas:
7 et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis.
8 Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos.
9 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro.
10 Videbunt multi, videbunt et timebunt: et sperabunt in Domino.
III часть (Ps 150)
11 Alleluia. Laudate Dominum in sanctis Ejus.
12 Laudate Eum in firmamentis virtutis Ejus.
13 Laudate Dominum.
14 Laudate Eum in virtutibus Ejus.
15 Laudate Dominum in virtutibus Ejus.
16 Laudate Dominum in sanctis Ejus.
97
17 Laudate Eum secundum multitudinem magnitudinis Ejus.
18 Laudate Eum in so-(ho)-no tu˜(hu)-be, laudate e-(he)-um.
19 Alleluia. Laudate Dominum, laudate Eum.
20 Laudate Eum in tympano et choro, laudate Eum.
21 Laudate Eum in cordis et organo, laudate Eum.
22 Laudate Eum in cymbalis, bene sonantibus.
23 Laudate Eum in cymbalis jubilationis.
24 Laudate Dominum. Laudate Eum.
25 Omnis spiritus laudat Dominum.
26 Omnis spiritus laudat Eum.
27 Alleluia. Laudate Dominum.
КОММЕНТАРИЙ
В изд. партитуры (М., 1969) - опечатка в указании источника I части: вместо 38-го псалма указан 28-й.
7 Вместо da (в тексте клавира и партитуры) следует читать de <lacu>.
10 Вместо timabunt (клавир, партитура) читать timebunt.
11 Ср. текст 150 псалма по Вульгате (см. текст 14). Чтобы увидеть разработку текста псалма Стравинским, вульгатный текст мы выделили курсивом. Как видим, Стравинский использует точные и вариантные повторы отдельных строк (см., напр., строки 11-16, 14-15), а также вычленяет обороты Laudate Dominum, Laudate Еит, повторяя их порознь и вместе. Кроме того, он вводит троекратное восклицание Alleluia (11, 19, 27) и опускает строку Laudate Еит in psalterio et cithara. Система повторов в разработанном таким образом тексте придает ему заклинательный характер.
12 В изд. партитуры вместо firmamento (Вульгата и клавир) стоит firmamenti.
25 Вместо laudat (клавир и партитура) в Вульгате стоит laudet (praes. conjct. act).
Текст 70 - ЦАРЬ ЭДИП (И. Стравинский)
Действие первое Хор
1 Kaedit nos pestis,
2 Theba peste moritur.
3 E peste serva nos, serva,
4 e peste qua Theba moritur.
5 Oedypus, adest pestis.
6 E peste serva nos, Oedypus,
98
7 e peste libera urbem,
8 e peste qua Theba moritur.
9 Urbem serva morientem,
10 e peste serva nos!
Эдип, ц. 16
11 Liberi, vos liberabo.
12 Liberabo vos a peste.
13 Ego clarissimus Oedypus,
14 ego, Oedypus, vos diligo.
15 Ego, Oedypus, vos servabo.
Хор, ц. 19
16 Serva nos adhuc,
17 serva urbem, Oedypus,
18 Clarissime Oedypus, serva nos!
19 Quid fakiendurn, Oedypus, ut liberemur?
Эдип, ц. 22
20 Uxoris frater mittitur.
21 Oraculum consulit,
22 deo mittitur Creo.
23 Oraculum consulit,
24 quid fakiendum consulit,
25 Creo ne commoretur.
Хор, ц. 25
26 Vale, Creo! Audimus.
27 Vale, Creo! Kito, kito.
28 Audituri te salutant.
Креонт, ц. 27
29 Respondit deus:
30 Laium ulkiski,
31 skelus ulkiski;
32 reperire peremptorem.
33 Thebis peremptor latet regis.
34 Reperire opus istum,
35 luere Thebas a labe, luere,
99
36 kaedem regis ulkiski,
regis Laii perempti
37 Thebis peremptor latet.
38 Opus istum reperire
39 quem depelli deus jubet,
40 jubet deus peremptorem depelli.
41 Peste infikit Thebas.
42 Apollo dixit deus.
Эдип, ц. 45
43 Non reperias vetus skelus.
44 Thebas eruam.
45 Thebis incolit skelestus.
Хор, ц. 49
46 Deus dixit, tibi dixit.
Эдип, ц. 50
47 Miki debet se dedere,
48 opus vos istum deferre.
49 Thebas eruam.Thebis pellere istum.
50 Vetus skelus non reperias.
Хор, ц. 55
51 Thebis skelestus incolit.
Эдип, ц. 55
52 Deus dixit, dixit...
53 Sphynga solvi,
54 carmen solvi,
55 ego divinabo.
56 Iterum divinabo,
57 clarissimus Oedypus,
58 Thebas iterum servabo.
59 Ego, Oedypus, carmen divinabo.
Хор, ц. 60
60 Solve, solve, solve!
61 Solve, Oedypus, solve!
100
Эдип, ц.60
62 Pollikeor divinabo
63 Clarissimus Oedipus,
64 pollikeor divinabo.
Хор, ц. 61
65 Delie, exspectamus,
66 Minerva filia Iovis,
67 Diana in trono insidens.
68 Et tu, Phaebe insignis iaculator,
69 succurite nobis.
70 Ut praekeps ales ruit malum
71 et premitur funere funus
72 et corporibus corpora inhumata
73 expelle
74 e verte in mare
75 atrokem istum Martem.
76 Qui nos urit inermis
77 dementer ululans.
78 Et tu, Bakke,cum taeda advola nobis
79 urens infamem inter deos deum.
Хор, ц. 68
80 Salve, Tiresia, salve,
81 homo clare, vates!
82 Dic nobis quod monet deus,
83 dic kito, sacrorum docte, dic, dic.
Тиресий, ц. 69
84 Dikere non possum,
85 dikere non licet,
86 dikere nefastum,
87 Oedipus, non possum.
88 Dikere ne cogas.
89 Cave, cave, ne dicam.
90 Clarissime Oedipus,
91 takere fas, Oedipus, takere fas.
101
Эдип, ц. 73
92 Takiturnitas te acusat:
93 tu peremptor, tu...
Тиресий, ц. 74
94 Miserande, dico
95 quod me acusas, dico.
96 Dicam, quod dixit deus;
97 nullum dictum kelabo;
98 inter vos peremptor est,
99 apud vos peremptor est,
100 cum vobis, vobiscum est.
101 Regis est rex peremptor.
102 Rex kekidit Laium,
103 rex kekidit regem,
104 deus regem acusat; peremptor rex!
105 Opus Thebis pelli,
106 Thebis pelli regem.
107 Rex skelestus urbem foedat,
108 rex peremptor regis est.
Эдип, ц. 83
109 Invidia fortunam odit,
110 creavistis me regem.
111 Servavi vos carminibus
112 et creavistis me regem.
113 Solvendum carmen, cui erat?
114 Tibi, tibi, homo clare, vates;
115 a rae solutum est et
116 invidia fortunam odit.
117 Nunc, vult quidam munus meum.
118 Creo vult munus regis.
119 Stipendarius es, Tiresia!
120 hoc fakinus ego solvo!
121 Creo, vult rex fieri.
122 Quis liberavit vos carminibus? Amiki, amiki!
123 Ego Oedipus clarus, ego.
124 Invidia fortunam odit.
102
125 Volunt regem perire
126 vestrum regem perire,
clarum Oedipodem, vestrum regem.
Хор, ц. 91
127 Gloria, gloria, gloria!
128 In pestilentibus Thebis laudibus regina nostra.
129 Laudibus Oedipodis uxor.
Действие второе Иокаста, ц. 94
130 Nonne erubeskite, reges, clamare, ululan
131 in aegra urbe
132 domestikis altercationibus,
133 reges, nonne erubeskite?
134 In aegra urbe?
135 Clamare vestros domesticos clamores
136 in aegra urbe?
137 Nonne erubeskite altercationibus, reges?
138 Coram omnibus clamare,
139 coram omnibus domestikos clamores,
140 clamare in aegra urbe,
141 reges, nonne erubeskite?
142 Ne probentur oracula,
143 quae semper mentiantur.
144 Oracula, mentita sunt oracula.
145 Cui rex interftkiendus est?
146 Nato meo.
147 Age rex peremptus est.
148 Laius in trivio mortuus.
149 Ne probentur oracula
150 que semper mentiantur.
151 Laius in trivio mortuus.
Хор, ц. 114
152 Trivium, trivium...
103
Иокаста, ц. 114
153 Ne probentur oracula
154 quae semper mentiantur,
155 cave oracula.
Хор, ц. 117
156 Trivium, trivium...
Эдип, ц. 117
157 Pavesco subito, Jocasta,
158 pavesco maxime, pavesco.
159 Jocasta, audi:
160 locuta es de trivio?
161 Ego senem kekidi cum Corintho exkederem
162 kekidi, in trivio
163 kekidi, Jocasta, senem.
Иокаста, ц. 121
164 Oracula mentiuntur
165 semper oracula mentiuntur.
166 Oedipus, cave oracula,
167 cave oracula, quae mentiantur.
Эдип, ц. 124
168 pavesco, maxime pavesco
169 pavesco subito, Jocasta.
170 Pavor magnus, Jocasta in me inest.
Иокаста, ц. 126
171 Domum kito redeamus;
172 cave oracula, Oedipus,
173 quae semper mentiantur.
Эдип, ц. 126
174 Subito pavesco, uxor Jocasta,
175 pavesco, Jocasta.
176 Nam in trivio kekidi senem,
177 pavor magnus Jocasta in me inest subito.
104
Эдип, ц. 129
178 Volo, volo consulere
179 consulendum est, Jocasta
180 volo videre pastorem.
181 Sceleris superest spectator.
182 Jocasta, consulere. Skiam!
Иокаста, ц. 129
183 Non est consulendum;
184 Oedipus, domum kito redeamus:
185 cave oracula
186 quae semper mentiantur.
Хор, ц. 132
187 Adest omniskius pastor
188 et nuntius horribilis.
Вестник, ц. 133
189 Mortuus est Polybus.
190 Senex mortuus Polybus.
191 Polybus non genitor, Oedipus,
192 a me keperat Polybus,
193 ego attuleram regi.
Хор, ц. 136
194 Verus non fuerat pater Oedipodis,
195 verus non fuerat.
Вестник, ц. 137
196 Falsus pater per me patet.
Хор
197 Falsus pater, patet per te.
Вестник, ц. 139
198 Reppereram in monte puerum Oedipoda,
199 derelictum in monte parvulum Oedipoda
200 foratum pedes, vulnera tum pedes,
201 parvulum Oedipoda.
105
202 Reppereram in monte
203 attuleram pastori
204 puerum Oedipoda.
Хор, ц. 144
205 Reskiturus sum monstrum,
206 monstrum reskiskam.
207 Deo claro Oedipus natus est,
208 deo et nympha montium
209 in quibus repertus est.
210 Reskiturus sum monstrum,
211 monstrum reskiskam.
Пастух, ц. 147
212 Oportebat takere,
213 nunquam loqui.
214 Sane, sane repperit parvulum Oedipoda.
215 A patre, a matre in monte derelictum
216 pedes laqueis foratum.
217 Utinam ne dikeres;
218 hoc semper kelandum
219 inventum esse in monte
220 derelictum parvulum
221 parvum Oedipoda, in monte derelictum.
222 Opportebat takere,
223 nunquam loqui.
Эдип, ц. 152
224 Nonne monstrum reskituri
225 quis Oedipus, genus Oedipodis skiam.
226 Pudet Jocastam, fugit.
227 Pudet Oedipi exulis,
228 pudet Oedipodis generis.
229 Skiam, skiam Oedipodis genus
230 genus meum skiam.
231 Nonne monstrum reskituri,
232 genus Oedipodis skiam,
233 genus exulis mei.
234 Ego exulto.
106
Пастух, ц. 159
235 In monte reppertus est,
236 a matre derelictus.
Вестник, Пастух, ц. 160
237 A matre derelictum
238 in montibus repperrimus.
239 Laio Jocastaque natus!
240 Peremptor Laii parentis
241 coniux Jocastae parentis
242 utinam ne dikeres,
243 oportebat takere,
244 nunquam dikere istud:
245 a Jocasta derelictum
246 in monte repertus est.
Эдип, ц. 168
247 Natus sum quo nefastum est,
248 concubui cui nefastum est,
249 kekidi quem nefastum est.
250 Lux facta est!
Вестник, ц. 172
251 Divum Jocastae caput mortuum!
Хор, ц. 173
252 Mulier in vestibulo comas lakerare.
253 Claustris occludere fores, occludere, exclamare.
254 Et Oedipus irrumpere et pulsare,
255 et Oedipus pulsare, ululare.
Вестник, ц. 178
256 Divum Jocastae caput mortuum!
Хор, ц. 179
257 Et ubi evelit claustra,
258 suspensam mulierem omnes conspexerunt.
107
259 Et Oedipus praekeps ruens illam exsolvebat,
260 illam collocabat.
261 Et aurea fibula et a vulsa fibula
262 oculos effodire;
263 ater sanguis rigare.
Вестник, ц. 185
264 Divum Jocastae caput mortuum!
Хор, ц. 187
265 Sanguis ater rigabat,
266 ater sanguis prosiliebat,
267 et Oedipus exclamare
268 et sese detestare.
269 Omnibus se ostendere.
270 Aspikite fores,
271 fores aspikite,
272 pandere, aspikite,
273 spectaculum aspikite,
274 spectaculum omnium atrokissimum.
Вестник, ц. 196
275 Divum Jocastae caput mortuum!
Хор, ц. 197
276 Ekke! Regem Oedipoda,
277 foedissimum monstrum monstrat, foedissimum beluam.
278 Ellum regem Oedipoda! Ellum, regem okkcaetum!
279 Rex okkcaetus, rex parrikida, miser Oedipus,
280 miser rex Oedipus carminum coniector.
281 Adest, adest! Ellum! Ellum!
282 Regem Oedipoda!
283 Vale Oedipus, te amabam, te misereor.
284 Miser Oedipus, oculos tuos deploro.
285 Vale, vale, miser Oedipus noster,
286 te amabam, Oedipus.
287 Tibi valedico, Oedipus, tibi valedico.
108
КОММЕНТАРИЙ
Текст приводится по изд.: Стравинский И. Царь Эдип: Опера-оратория в 2-х действиях. Либретто И. Стравинского и Ж. Кокто по одноименной трагедии Софокла. Перевод на лат. Ж. Даниэлу. Переложение для пения с ф-но автора. М., 1971.
При передаче лат. текста Царя Эдипа возникает проблема его правильной репрезентации, ибо зачастую неясно, что считать исходной структурой текста: многие строки, фразы, отдельные слова многократно повторяются, иногда более-менее регулярно, иногда апериодично (имеется в виду повтор на расстоянии, а не непосредственный, который не вызывает проблем и также часто имеет место). Когда заранее известен канонический текст (как в случае с Мессой и т. п.), такой проблемы не возникает, сколь бы ни была запутана разработка текста композитором. Но в данном случае все сложнее. Напр., в первом хоре некоторые строки повторяются на расстоянии (е peste serva nos - трижды, см. строки 3, 6, 10; е peste qua Theba moritur - дважды, см. строки 4, 8), и это отражено в переводе Н. Л. Кацман (см. в указанном изд. клавира с. 101-104), но таким же образом повторяется и начальная строка Kaedit nos pestis, однако переводчица в своей структуризации текста не включает дистантный повтор этой строки. В ряде случаев мы могли бы предложить свою структуризацию текста. Но поскольку есть готовый перевод, то мы посчитали целесообразным при передаче лат. текста в целом следовать структуризации, предложенной Кацман, пронумеровав в учебных целях только строки лат. текста.
Стравинский разрабатывает текст практически в той же манере, которая свойственна ему при разработке мотивов (попевок, фраз), т. е. путем вариантного повтора и комбинаторики элементов, что дает эффект переливчатой мозаики. Благодаря такой "рубленой" фактуре текста он может служить прекрасным учебным материалом для отработки грам. структур.
1 К слову kaedit в тексте клавира есть следующее примеч., возможно принадлежащее авторам: "Из соображений фонетики лат. буква "С" перед некоторыми гласными заменена буквой "К". Лат. "U" следует произносить как русское "У". "G" всегда произносится твердо, т. е. как "Г". Jocasta следует произносить "Иокаста" и т. д." (с. 7). В дополнение к этому примеч. заметим, что в тексте явно стилизуется классическая система чтения лат. букв и буквосочетаний, т. е., напр., буква "С" заменяется на "К" для того, чтобы она не могла быть прочитана как "Ц", как в случае с вышеупомянутым kaedit и подобными.
131 В клавире изд. 1971 г. опечатка: вместо aegra стоит degra.
145 Относительно слова cui в клавире изд. 1970 г. есть примеч.: "Cui произносится как русское "ки"" (с. 55), что соответствует, возможно, фр. традиции озвучивания латыни, но не рус. (должно читаться как "куй"). Поскольку произведение возникло в сфере фр. влияния, чтение "ки" при исполнении, видимо, возможно.
IV. ФРАГМЕНТЫ МУЗЫКАЛЬНО-ТЕОРЕТИЧЕСКИХ ТРАКТАТОВ
Текст 71 - AUGUSTINI DE MUSICA LIBRI SEX
LIBER I. TRADITUR MUSICAE DEFINITIO; ET QUI AD HUIUSCE DISPILINAE CONSIDERATIONEM PERTINENT, MOTUUM NUMEROSORUM SPECIES AC PROPORTIO EXPUCANTUR
CAPUT II. MUSICA QUID SIT. MODULARI QUID SIT
2. <...>
Magister. l Defini ergo musicam.
Discipulus.2 Non audeo.
M. 3 Potes saltem defmitionem meam probare?
D. 4 Experibor, si dixeris.
M. 5 Musica est scientia bene modulandi. An tibi non videtur?
D. 6 Videretur fortasse, si mihi liqueret quid sit ipsa modulatio.
M. 7 Numquidnam hoc verbum quod modulari dicitur, aut nunquam audisti, aut uspiam nisi in eo quod ad cantandum saltandumve pertineret?
D. 8 Ita est quidem: sed quia video modulari a modo esse dictum, cum in omnibus bene factis modus servandus sit, et multa etiam in canendo ac saltando quamvis delectent, vilissima sint;9 volo plenissime accipere quid prorsus sit ipsa modulatio, quo uno pene verbo tantae disciplinae deftnitio continetur. 10 Non enim tale aliquid hic discendum est, quale quilibet cantores histrionesque noverunt.
M.11 Illud superius, quod in omnibus etiam praeter musicam factis modus servandus est, et tamen in musica modulatio dicitur, non te moveat; 12 nisi forte ignoras dictionem oratoris proprie nominari.
D. 13 Non ignoro: sed quorsum istuc?
110
M 14 Quia et puer tuus quamlibet impolitissimus et rusticissimus, cum vel uno verbo interroganti tibi respondet, fateris eum aliquid dicere?
D. 15 Fateor.
M.16 Ergo et ille orator est?
D. 17 Non.
M.18 Non igitur dictione usus est cum aliquid dixerit, quamvis dictionem a dicendo dictam esse fateamur.
D. 19 Concedo: sed et hoc quo pertineat requiro.
M.20 Ad id scilicet ut intelligas modulationem posse ad solam musicam pertinere, quamvis modus unde flexoim verbum est, possit etiam in aliis rebus esse:21 quemadmodum dictio proprie tribuitur oratoribus, quamvis dicat aliquid omnis qui loquitur, et a dicendo dictio nominata sit.
D. 22 Jam intelligo.
3. M. l Illud ergo quod abs te postea dictum est multa esse in canendo et saltando vilia, in quibus si modulationis nomen accipimus, pene divina ista disciplina vilescit; cautissime omnino abs te animadversum est. 2 Itaque discutiamus primum quid sit modulari, deinde quid sit bene modulari: non enim frustra est defmitioni additum. 3 Postremo etiam quod ibi scientia posita est, non est contemnendum: nam his tribus, nisi fallor, defmitio illa perfecta est.
D. * Ita fiat.
M. 5 Igitur quoniam fatemur modulationem a modo esse nominatam; numquidnam tibi videtur metuendum ne aut excedatur modus, aut non impleatur nisi in rebus quae motu aliquo fiunt? 6 aut si nihil moveatur, possumus formidare ne praeter modum aliquid fiat?
D. 7 Nullo pacto.
M. 8 Ergo modulatio non incongrue dicitur movendi quaedam peritia, vel certe qua fit ut bene aliquid moveatur.9 Non enim possumus dicere bene moveri aliquid, si modum non servat.
D. 10 Non possumus quidem: sed necesse erit rursus istam modulationem in omnibus bene factis intelligere. 11 Nihil quippe nisi bene movendo, bene fieri video.
M. 12 Quid si forte ista omnia per musicam fiant, quamvis modulationis nomen in cujuscemodi organis magis tritum sit, nec immerito? 13 Nam credo videri tibi aliud esse tornatum. aliquid ligneum, vel argenteum, vel cujusce materiae; aliud autem ipsum motum artificis, cum illa tornantur.
D. 14 Assentior multum differre.
M.15 Numquidnam ergo ipse motus propter se appetitur, et non propter id quod vult esse tornatum?
D. 16 Manifestum est.
111
M. 17 Quid? si membra non ob aliud moveret, nisi ut pulchre ac decore moverentur, eum facere aliud nisi saltare diceremus?
D. 18 Ita videtur.
M. 19 Quando ergo censes aliquarn rem praestare et quasi dominari? 20 cum propter seipsam, an cum propter aliud appetitur?
D. 21 Quis negat cum propter seipsam?
M. 22 Repete nunc illud superius quod de modulatione diximus: nam ita eam posueramus, quasi quamdam movendi esse peritiam, et vide ubi magis habere sedem debeat hoc nomen: in eo motu qui velut liber est, .id est propter se ipse appetitur, et per se ipse delectat; 23 an in eo qui servit quodamtnodo: nam quasi serviunt omnia quae non sibi sunt, sed ad aliquid aliud referuntur.
D. 24 In eo scilicet qui propter se appetitur.
M. 25 Ergo scientiam modulandi jam probabile est esse scientiam bene movendi; ita ut motus per se ipse appetatur, atque ob hoc per se ipse delectet.
D. 26 Probabile sane.
CAPUT III. BENE MODULARI QUID SIT, ET CUR IN MUSICAE DEFINITIONE POSITUM
4. M. 1 Cur ergo additum est, bene; cum jam ipsa modulatio nisi bene moveatur, esse non possit?
D. 2 Nescio, et quemadmodum mihi ereptum sit ignoro: nam hoc requirendum animo haeserat.
M. 3 Poterat omnino nulla de hoc verbo controversia fieri, ut jam musicam sublato eo quod positum est, bene, tantum scientiam modulandi defmiremus.
D. 4 Quis enim ferat, si enodare totum ita velis?
M. 5 Musica est scientia bene movendi.6 Sed quia bene moveri jam dici potest, quidquid numerose servatis temporum atque intervallorum dimensionibus movetur 7 (jam enim delectat et ob hoc modulatio non incongrue jam vocatur); 8 fieri autem potest, ut ista numerositas atque dimensio delectet, quando non opus est;9 ut si quis suavissime canens, et pulchre saltans, velit eo ipso lascivire, cum res severitatem desiderat: 10 non bene utique numerosa modulatione utitur; 11 id est ea motione quae jam bona, ex eo quia numerosa est, dici potest, male ille, id est incongruenter utitur. 12 Unde aliud est modulari, aliud bene modulari. 13 Nam modulatio ad quemvis cantorem, tantum qui non erret in illis dimensionibus vocum ac sonorum; 14 bona vero modulario ad hanc
112
liberalem disciplinam, id est ad musicam, pertinere arbitranda est.15 Quod si nec illa bona tibi motio videtur, ex eo quia inepta est, quamvis artificiose numerosam esse fateare; 16 teneamus illud nostrum, quod ubique servandum est, ne certamen verbi, re satis elucente, nos torqueat; 17 nihilque curemus, utrum musica modulandi, an bene modulandi scientia describatur,
D. 18 Amo quidem rixas verborum praeterire atque contemnere, non tamen mihi displicet ista distinctio.
CAPUT IV SCIENTIA CUR IN MUSICAE DEFINITIONE PONITUR
5. M. 1 Restat ut quaeramus cur sit in definitione scientia.
D. 2 Ita fiat: nam hoc flagitare ordinem memini.
M. 3 Responde igitur, utrum tibi videatur bene modulari vocem luscinia verna parte anni: nam et numerosus est et suavissimus ille cantus, et, nisi fallor, tempori congruit.
D. 4 Videtur omnino,
M. 5 Numquidnam liberalis hujus disciplinae perita est?
D. 6 Non.
M. 7 Vides igitur nomen scientiae definitioni pernecessarium.
D. 8 Video prorsus.
M. 9 Dic mihi ergo, quaeso te; nonne tales tibi omnes videntur, qualis illa luscinia est, qui sensu quodam ducti bene canunt, 10 hoc est numerose id faciunt ac suaviter, quamvis interrogati de ipsis numeris, vel de intervallis acutarum graviumque vocum, respondere non possint?
D. 11 Simillimos eos puto.
M.12 Quid? ii qui illos sine ista scientia libenter audiunt; 13 cum videamus elephantos, ursos, aliaque nonnulla genera bestiarum ad cantus moveri, avesque ipsas delectari suis vocibus (non enim nullo extra proposito commodo tam impense id agerent sine quadam libidine); 14 nonne pecoribus comparandi sunt.
D. 15 Censeo: sed pene in omne genus hurnanum tendit haec contumelia.
M. 16 Non est quod putas. 17 Nam magni viri, etsi musicam nesciunt, aut congruere plebi volunt, quae non multum a pecoribus distat, et cujus ingens est numerus, quod modestissime ac prudentissime faciunt (sed de hoc nunc disserendi locus non est); 18 aut post magnas curas relaxandi ac reparandi animi gratia moderatissime ab iis aliquid voluptatis assumitur. 19 Quam interdum sic capere modestissimum est; ab ea vero capi vel interdum, turpe atque indecorum est.
113
6. 1 Sed quid tibi videtur? qui vel tibiis canunt vel cithara, atque hujusmodi instrumentis, numquidnam possunt lusciniae comparari?
D. 2 Non.
M. 3 Quid igitur distant?
D. 4 Quod in istis artem quamdam esso video, in illa vero solam naturam.
M. 5 Verisimile dicis; sed ars tibi videtur ista esse dicenda, etiamsi quadam imitatione id faciunt?
D. 6 Cur non? Nam video tantum valere in artibus imitationem, ut, ea sublata, omnes pene perimantur. 7 Praebent enim se magistri ad imitandum, et hoc ipsum est quod vocant docere.
M. 8 Videtur tibi ars ratio esse quaedam, et ii qui arte utuntur, ratione uti: an aliter putas?
D. 9 Videtur.
M.10 Quisquis igitur ratione uti non potest, arte non utitur.
D, 11 Et hoc concedo.
M. 12 Censesne muta animalia, quae etiam irrationalia dicuntur, uti posse ratione?
D. 13 Nullo modo.
M. 14 Aut igitur picas et psittacos et corvos rationalia esse dicturus es animalia, aut imitationem nomine artis temere vocasti.15 Videmus enim has aves et multa canere ac sonare quodam humano usu, et nonnisi imitando facere: nisi tu aliter credis.
D. 16 Quomodo hoc confeceris, et quantum contra responsionem meam valeat, nondum plane intelligo.
M. 17 Quaesiveram ex te, utrum citharistas et tibicines, et hujusmodi aliud genus hominum, artem diceres habere, etiamsi id quod in canendo faciunt, imitatione assecuti sunt. 18 Dixisti esse artem, tantumque id valere affirmasti, ut omnes pene tibi artes periclitari viderentur imitatione sublata. 19 Ex quo jam colligi potest, omnem qui imitando assequitur aliquid, arte uti; 20 etiamsi forte non ornnis qui arte utitur, imitando eam perceperit.21 At si omnis imitatio ars est, et ars omnis ratio; omnis imitatio ratio: ratione autem non utitur irrationale animal;22 non igitur habet artem: habet autem imitationem; non est igitur ars imitatio.
D. 23 Ego multas artes imitatione constare dixi, non ipsam imitationem artem vocavi.
M.24 Quae igitur artes imitatione constant, non eas censes ratione constare?
D. 25 Imo utroque puto eas constare.
M. 26 Nihil repugno, sed scientiam in quo ponis; in ratione, an in imitatione?
114
D. 27 Et hoc in utroque.
M.28 Eigo scientiam illis avibus dabis, quibus imitationem non adimis.
D. 29 Non dabo: ita enim dixi in utroque esse scientiam, ut in sola imitatione esse non possit.
M.30 Quid? in sola ratione videtur tibi esse posse?
D. 31 Videtur.
M.32 Aliud igitur putas esse artem, aliud scientiam. 33 Siquidem scientia et in sola ratione esse potest, ars autem rationi jungit imitationem.
D. 34 Non video esse consequens. Non enim omnes, sed multas artes dixeram, simul ratione atque imitatione constare.
M.35 Quid? scientiam vocabisne etiam illam, quae his duobus simul constat; an ei solam partem rationis attribues?
D. 36 Quid enim me prohibet vocare scientiam, cum rationi adjungitur imitatio?
7. M. 1 Quoniam nunc agimus de citharista et tibicine, id est de musicis rebus; 2 volo mihi dicas, utrum corpori tribuendum sit, id est obtemperationi cuidam corporis, si quid isti homines imitatione faciunt.
D. 3 Ego istam et animo simul et corpori tribuendam puto:4 quanquam idipsum verbum satis proprie abs te positum est, quod obtemperationem corporis appellasti: non enim obtemperari nisi animo potest.
M. 5 Video te cautissime imitationem non soli corpori voluisse concedere.6 Sed numquid scientiam negabis ad solum animum pertinere?
D. 7 Quis hoc negaverit?
M. 8 Nullo modo igitur scientiam in sonis nervorum et tibiarum, simul et rationi et imitationi tribuere sineris. 9 Illa enim imitatio non est, ut confessus es, sine corpore; 10 scientiam vero solius animi esse dixisti.
D. 11 Ex iis quidem quae tibi concessi, fateor hoc esse confectum: sed quid ad rem? 12 Habebit enim et tibicen scientiam in animo.13 Neque enim cum ei accedit imitatio, quam sine corpore dedi esse non posse, adimet illud quod animo amplectitur.
M. 14 Non adimet quidem: nec ego affirmo eos, a quibus organa ista tractantur, omnes carere scientia, sed non habere omnes dico. 15 Istam enim ad hoc volvimus quaestionem, ut intelligamus, si possumus, quam recte sit scientia in illa defmitione musicae posita; 16 quam si omnes tibicines et fidicines, et id genus alii quilibet habent, nihil ista disciplina puto esse vilius, nihil abjectius.
8. 1 Sed attende quam diligentissime, ut quod diu jam molimur appareat.2 Certe enim jam mihi dedisti in solo animo habitare scientiam.
Edidit J. P. Migne, col. 1082-1087
115
Текст 72 - DE ARTIBUS AC DISCIPLINIS LIBERALIUM LITTERARUM (MAGNIAURELII CASSIODORI INSTITUTIONES MUSICAE)
CAPUT V. DE MUSICA
1 Gaudentius quidam de Musica scribens, Pythagoram dicit huius rei invenisse primordia ex malleorum sonitu, et chordarum extensione percussa.2 Quam amicus noster vir dissertissimus Mutianus transtulit in latinum, ut ingenium eius adsumti operis qualitas indicaret. 3 Clemens vero Alexandrinus Presbyter in libro, quem contra Paganos edidit, Musicam ex Musis dicit sumpsisse principium;4 Musasque ipsas, qua de causa inventae fuerint, diligenter exponit.5 Quae Musae ipsae appellatae sunt ??? ??? ????????, id est, a quaerendo; quod per ipsas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum, et vocis modulatio quaereretur. 6 Invenimus etiam Censorinum, qui ad Q<uintum> Cerellium scripsit de natali eius die, ubi de musica disciplina, vel de alia parte Mathesis non negligenda disseruit: quoniam non inutiliter legitur, ut res ipsae penetrabilius animo frequenti meditatione condantur.
7 Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur.8 Primum, si Creatoris mandata faciamus, et puris mentibus statutis ab eo regulis serviamus.9 Quidquid enim loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae, virtutibus probatur esse sociatum. 10Musica quippe est scientia bene modulandi: quodsi nos bona conversatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati: quando vero iniquitates gerimus, Musicam non habemus. 11 Coelum quoque et terra, vel omnia, quae in eis superna dispensatione peraguntur, non sunt sine musica disciplina: cum Pythagoras hunc mundum per Musicam conditum, et gubernari posse testetur.
12 In ipsa quoque religione valde permixta est; ut decalogi decachordus, tinnitus cytharae, tympana, organi melodia, cymbalorum sonus;13 ipsum quoque Psalterium adinstar instramenti musici nominatum esse non dubium est: 14eo quod in ipso contineatur coelestium virtutum suavis nimis et grata modulatio.
Edidit Martinus Gerbert in GS I, 15-16
КОММЕНТАРИЙ
1 Gaudentius (Гауденций) - византийский музыкальный писатель IV в. от Р. X., автор фрагментарно сохранившегося трактата "Введение в гармонику".
116
2 Mutianus из рода Муциев - римский nomen.
2 ut ingenium eius adsumti operis qualitas indicaret - трудная для букв. перевода фраза; смысл ее: чтобы талант Гауденция стал очевиден для римлян, его сочинение было переведено на лат. язык.
3 Clemens Alexandrinus Presbyter (Климент Александрийский) - один из первых отцов церкви, ум. в 215 г. от Р. X.
4 inventae fuerint - perf. conjct. act.
5 ??? ??? ???????? - от греч. "искать", "отыскивать".
6 Цензорин (Censorinus) - римский грамматик, живший в III в. от Р. X. Его труд "De die natali" можно считать первым по времени лат. трактатом, содержащим музыкально-теоретические суждения.
6 Квинт Цереллий (Quintus Cerellius) - неустановленная личность, по-видимому, друг Цензорина, которому тот посвятил свой трактат "О дне рождения".
6 Mathesis = Quadrivium (квадривий) - цикл четырех свободных искусств (наук).
14 Quidquid... harmoniae... probatur esse sociatum - nom. cum inf.
Текст 73 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. I. Cap. 2)
1 Principio igitur de musica disserenti illud interim dicendum videtur, quot musicae genera ab eius studiosis conprehensa esse noverimus.2 Sunt autem tria. 3 Et prima quidem mundana est, secunda vero humana, tertia, quae in quibusdam constituta est instrumentis, ut in cithara vel tibiis ceterisque, quae cantilenae famulantur.
4 Et primum ea, quae est mundana, in his maxime perspicienda est, quae in ipso caelo vel compage elementorum vel temporum varietate visuntur.5 Qui enim fieri potest, ut tarn velox caeli machina tacito silentique cursu moveatur? 6 Etsi ad nostras aures sonus ille non pervenit, quod multis fieri de causis necesse est, non poterit tamen motus tam velocissimus ita magnorum corporum nullos omnino sonos ciere, cum praesertim tanta sint stellarum cursus coaptatione coniuncti, ut nihil aeque compaginatum, nihil ita commissum possit intellegi.7 Namque alii excelsiores alii inferiores feruntur, atque ita omnes aequali incitatione volvuntur, ut per dispares inaequalitates ratus cursuum ordo ducatur. 8Unde non potest ab hac caelesti vertigine ratus ordo modulationis absistere. 9 Iam vero quattuor elementorum diversitates contrariasque potentias nisi quaedam armonia coniungeret, qui fieri posset, ut in unum corpus ac machinam convenirent? 10 Sed haec omnis diversitas ita et temporum varietatem parit et fructuum, ut tamen unum anni corpus efficiat. 11 Unde si quid horum, quae tantam varietatem rebus ministrant, animo et cogitatione decerpas, cuncta pereant nec ut ita dicam quicquam consonum servent.
117
12 Et sicut in gravibus chordis is vocis est modus, ut non ad taciturnitatem gravitas usque desceridat, atque in acutis ille custoditur acuminis modus, ne nervi nimium tensi vocis tenuitate rumpantur, sed totum sibi sit consentaneum atque conveniens: ita etiam in mundi musica pervidemus nihil ita esse nimium posse, ut alterum propria nimietate dissolvat. 13 Verum quicquid illud est, aut suos affert fructus aut aliis auxiliatur ut afferant. 14 Nam quod constringit hiems, ver laxat, torret aestas, maturat autumnus, temporaque vicissim vel ipsa suos afferunt fructus vel aliis ut afferant subministrant; de quibus posterius studiosius . disputandum est.
15 Humanam vero musicam quisquis in sese ipsum descendit intellegit. 16 Quid est enim quod illam incorpoream rationis vivacitatem corpori misceat, nisi quaedam coaptatio et veluti gravium leviumque vocum quasi unam consonantiam efficiens temperatio? 17 Quid est aliud quod ipsius inter se partes animae coniungat, quae, ut Aristoteli placet, ex rationabili inrationabilique coniuncta est? 18 Quid vero, quod corporis elementa permiscet, aut partes sibimet rata coaptatione contineat? 19 Sed de hac quoque posterius dicam.
20 Tertia est musica, quae in quibusdam consistere dicitur instrumentis. 21 Haec vero administratur aut intentione ut nervis, aut spiritu ut tibiis, vel his, quae ad aquam moventur, aut percussione quadam, ut in his, quae in concava quaedam aerea feriuntur, atque inde diversi efficiuntur soni. 22 De hac igitur instrumentorum musica primo hoc opere disputandum [esse]* videtur.23 Sed proemii satis est. 24 Nunc de ipsis musicae elementis est disserendum.
Edidit Godofredus Friedlein, p. 187-189
КОММЕНТАРИЙ
1 conprehensa (comprehensa) esse - inf. perf. pass.
3 cantilenae - dat. sing.
4 primum - подразум. genus.
5 qui - здесь "как" (в вопр. предложениях).
6 poterit - fut. I от posse; multis de causis = de multis causis; tanta согласуется с coaptatione.
7 ut... ordo ducatur - "чтобы... установился порядок".
11 ut ita dicam - "так сказать"; servent - praes. conjct. act. от servare. 12 tenuitate - abl. causae; переводить "из-за", "от" + род. падеж.
12 Основа конструкции - sicut... ita etiam... ("подобно тому как... так и...").
13 verum - здесь наречие: "поистине, в самом деле".
17 ut <alicui> placet - "согласно кому-л." (авторитету).
21 aerea = aera - асc. (nom.) pl. от aes ("медь"); aera concava у Овидия - "кимвал".
* Esse в квадратных скобках добавлено мной. - С. Л. 118
Текст 74 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. I. Cap. 34)
QUID SIT MUSICUS
1 Nunc illud est intuendum, quod omnis ars omnisque etiam disciplina honorabiliorem naturaliter habeat rationem quam artificium, quod manu atque opere exercetur artificis. 2Multo enim est maius atque auctius scire, quod quisque faciat, quam ipsum illud efficere, quod sciat; 3etenim artificium corporale quasi serviens famulatur, ratio vero quasi domina imperat.4 Et nisi manus secundum id, quod ratio sancit, efficiat, frustra sit.5 Quanto igitur praeclarior est scientia musicae in cognitione rationis quam in opere efficiendi atque actu! Tantum scilicet, quantum corpus mente superatur; quod scilicet rationis expers servitio degit. 6 Illa vero imperat atque ad rectum deducit. 7Quod nisi eius pareatur imperio, expers opus rationis titubabit.
8 Unde fit, ut speculatio rationis operandi actu non egeat, manuum vero opera nulla sint, nisi ratione ducantur.9 Iam vero quanta sit gloria meritumque rationis, hinc intellegi potest, quod ceteri ut ita dicam corporales artifices non ex disciplina sed ex ipsis potius instrumentis cepere vocabula. 10Nam citharoedus ex cithara, auloedus ex tibia, ceterique suorum instrumentorum vocabulis nuncupantur.
11 Is vero est musicus, qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis sed imperio speculationis adsumpsit. 12 Quod scilicet in aedificiorum bellorumque opere videmus, in contraria scilicet nuncupatione vocabuli. 13 Eorum namque nominibus vel aedificia inscribuntur vel ducuntur triumphi, quorum imperio ac ratione instituta sunt, non quorum opere servitioque perfecta.
14 Tria igitur genera sunt, quae circa artem musicam versantur.15 Unum genus est, quod instrumentis agitur, aliud fingit carmina, tertium, quod instrumentorum opus carmenque diiudicat. 16 Sed illud quidem, quod in instrumentis positum est ibique totam operam consumit, ut sunt citharoedi quique organo ceterisque musicae instrumentis artificium probant, a musicae scientiae intellectu seiuncti sunt, quoniam famulantur, ut dictum est: nec quicquam afferunt rationis, sed sunt totius speculationis expertes.
17 Secundum vero musicam agentium genus poetarum est, quod non potius speculatione ac ratione, quam naturali quodam instinctu fertur ad carmen. 18Atque idcirco hoc quoque genus a musica segregandum est.
119
19 Tertium est, quod iudicandi peritiam sumit, ut rythmos cantilenasque totumque carmen possit perpendere. 20Quod scilicet quoniam totum in ratione ac speculatione positum est, hoc proprie musicae deputabitur, 21 isque est musicus, cui adest facultas secundum speculationem rationemve propositam ac musicae convenientem de modis ac rythmis deque generibus cantilenamm ac de permixtionibus ac de omnibus, de quibus posterius explicandum est, ac de poetarum carminibus iudicandi.
Explicit de musica id est armonica institutione liber primus.
Edidit Godofredus Friedlein, p. 223-225
Текст 75 - BOETII DE INSTITUTIONE MUSICA (Lib. V. Cap. 17)
QUOMODO ARCHYTAS TETRACHORDA DIVIDAT EORUMQUE DESCRIPTIO
1 Archytas vero cuncta ratione constituens non modo sensum aurium in primis consonantiis observare neglexit, verum etiam maxime in tetrachordorum divisione rationem secutus est, 2sed ita, ut neque eam, quam quaerebat, efficaciter expediret, neque sensui proposita ab eo ratio consentiret. 3 Ille enim tria genera esse arbitratur, enarmonium, diatonicum, chromaticum, in quibus eosdem gravissimos statuit atque acutissimos sonos, in omnibus quidem generibus gravissimos sonos faciens TIXVI, acutissimos vero MDXII.4 Inter hos in tribus generibus nervum gravissimo proximum collocat eum scilicet, qui sit IDCCCCXLIIII, ut ad eum TTXVI sesquivicesimam septimam obtineat proportionem.
5 Post hunc vero infra acutum nemim, tertium vero a gravissimo, eum collocat in enarmonico genere, qui sit IDCCCXC, ad quem IDCCCCXLIII sesquitricesima quinta proportione iungantur.6 Idemque IDCCCXC ad acutissimum, id est IDXII in sesquiquarta proportione sit constitutus.
7 Item in diatonico genere tertium quidem a gravissimo nervo, secundum vero ab acutissimo, eum ponit, qui sit IDCCI, ad quos IDCCCCXLIIII sesquiseptima proportione coniuncti sint, ipsi autem IDCCI ad acutissimum IDXII sesquioctava.
8 In chromatico vero genere tertium a gravissimo et secundum ab acutissimo eum ponit, qui ad IDCCI, qui est secundus in diatonico genere, eam obtineat proportionem, quam obtinent CCLVI ad CCXLIII. 9 Hic autem est IDCCXCII qui est secundus ab acutissimo appositus.
120
10 Habetque proportionem secundus ab acutissimo in diatonico genere, id est IDCCI ad secundum ab acutissimo in chromatico genere, id est IDCCXCII eam, quatn habent CCXLIII ad CCLVI.
11 Eorumque tetrachordum secundum Archytae sententiam divisorum formam monstrat subiecta descriptio:
-------- |
12MDXII
-------- |
MDXII
-------- |
MDXII
-------- |
MDCCCXC
-------- |
MDCCI
-------- |
MDCCXCII
-------- |
MDCCCCXLIIII
-------- |
MDCCCCXLIIII
-------- |
MDCCCCXLIIII
-------- |
IIXVI
-------- |
IIXVI
-------- |
IIXVI
Enarm.
Diaton.
Chrom.
Edidit Godofredus Friedlein, p. 368-369
Текст 76 - S. ISIDORI HISPALENSIS ETYMOLOGIARUM SIVE ORIGINUM LIBRI XX (Lib. III. Cap. 15-19)
CAPUT 15. DE MUSICA ET EIUS NOMINE*
1 Musica est peritia raodulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. 2 Musae autem appellatae ??? ??? ?????, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. 3Quarum sonus, quia sensibilis res est, et praeterfluit in praeteritum tempus inprimiturque memoriae. 4 Inde a Poetis lovis et Memoriae filias Musas esse confictum est.5 Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.
[CAPUT 16. DE INVENTORIBUS EIUS]
6 Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium.7 Graeci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. 8Alii Linum Thebaeum et Zethum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt.9 Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et aucta multis modis, eratque tam turpe Musicam nescire quam litteras. 10 Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus sollemnibus, omnibusque laetis vel tristioribus rebus. 11 Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur.12 In conviviis vero lyra vel cythara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum.
* Номера глав и их названия - по изд. М. Герберта (GS I).
121
[CAPUT 17. QUID POSSIT MUSICA]
13 Itaque sine Musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim [est]* sine illa. 14Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse compositus, et caelum ipsud sub harmoniae modulatione revolvi. 15 Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus.16 In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior.17 Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et sin-gulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur, 18 Excitos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui ab spiritu immundo Saulem arte modulationis eripuit. 19 Ipsas quoque bestias, nec non et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. 20 Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rythmos harmoniae[,]** virtutibus probatur esse sociatum.
[CAPUT 18. DE TRIBUS PARTIBUS MUSICAE]
21 Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rythmica, metrica. 1 Harmonica est, quae decernit in sonis acutum et gravem.22 Rythmica est, quae requirit incursionera verborum, utrum bene sonus an male cohaereat.23 Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et cetera.
[CAPUT 19. DE TRIFORMI MUSICAE DIVISIONE]
24 Ad omnem autem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. 25 Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat. 2Secunda oiganica, quae ex flatu consistit. 26Tertia rythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit.27 Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces; aut flatu, sicut per tubam, vel tibiam, aut pulsu, sicut per citharam, 28aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.
Edidit W. M. Lindsay, s. p.
КОММЕНТАРИЙ
2 ??? ??? ????? - по Герберту ??? ??? ??????.
3 inprimiturque = imprimiturque.
7 cordarum = chordarum.
18 sicut de David legitur: 1 Цар 16:16-23.
20 rythmos - rhythmos.
22 utrum bene sonus an male cohaereat; один из возможных переводов: "хорошо
ли само звучание или плохо" (т. е. независимо от качества музыки).
24 quae - у Герберта qui.
28 сапоrum - у Герберта sonorum.
* Est добавлено Гербертом.
** Запятая в квадратных скобках добавлена мной. - С. Л.
122
Текст 77 - PSEUDO-HUCBALDI MUSICA ENCHIRIADIS
CAPUT VI. DE PROPRIETATE SONORUM ET QUOTIS LOCIS AB INVICEM DISTENT EIUSDEM QUALITATIS SONI
1 Igitur quem in his studere delectat, det operam, quatinus propriam cuiusque soni vim calleat dinoscere, 2dehinc in miscendis sonis quotumcumque ptongum sive in gravem sive in acutam partem celeriter capere, 3ut, et virtute et karactere quotus quisque sit sonus a sono, liquido contempletur. 4Omnis sonus musicus habet in utramque sui partem quinto loco suaemet qualitatis sonum, 5tertio loco in utrumque latus sonum eundem, 6 et quem in in hoc aut illo latere secundum habet, in altero habet quartum. 7 Dandum quoque aliquid eis est, qui tninus adhuc in his exercitati sunt, 8 quo vel in noto quolibet melo sonorum proprias discant discernere qualitates vel ignotum melum ex nota eorum qualitate et ordine per signa investigare.9 Non parum enim ad investigationem hanc proficit, dum singulorum ipsorum per vicinos sonos Greca suo ordine modulantur vocabula hoc modo:


10 tritos
deuteros
archoos
tetrardos


archoos
tetrardos

Edidit Hans Schmid, p.10-11
КОММЕНТАРИЙ
1 propriam... vim; propria vis proti est, ut supra se habeat tonum, deuteri semitonium, et hanc est propria vis (глосса из мюнхенского кодекса Clm 14649).
1 calleat - i. e. sciat vel assuescat vel excellat (глосса из кельнского кодекса трактата "Musica Enchiriadis").
2 ptongum = phthongum.
3 karactere = charactere (ср.-век. замена греч. ch на k).
7 aliquid здесь в значении "кое-что важное".
123
EPISTOLA GUIDONIS ARETINI MICHAELI MONACHO DE IGNOTO CANTU DIRECTA
1 Beatissimo atque dulcissimo Fratri Michaeli Guido, per anfractus multos deiectus et auctus.
2 Aut dura sunt tempora, aut divinae dispositionis obscura discrimina, dum et veritatem fallacia, et charitatem saepe conculcet invidia, quae nostri ordinis vix deserit societatem, quo Philistinorum concio Israeliticam
puniat pravitatem; ne si mox fiat quidquid, ut volumus, adeo in se confidens periturus decidat animus. Tunc enim est vere bonum id, quod facimus, cum nostro Factori adscribimus ornne, quod possumus.
3 Inde est, quod me vides prolixis fmibus exulatum, ac teipsum, ne vel respirare quidem possis, invidorum laqueis suffocatum. Qua in re simillimos nos cuidam dico artifici, qui cum Augusto Caesari incomparabilem et cunctis inauditum seculis thesaurum, flexibile videlicet vitrum, offerret, quia aliquid super omnes homines potuit, ideoque aliquid super omnes promereri se credidit, pessima sorte iussus est occidi; ne si, ut est mirabile vitrum, posset esse durabile, regius omnis thesaurus, qui de diversis erat metallis, fieret extemplo vitabilis. Sicque ex illo tempore maledicta semper invidia, sicut quondam paradisum, et hoc quoque mortalibus abstulit commodum. Nam quia invidia artificis nullum voluit edocere, potuit regis invidia artificem cum arte perimere.
4 Unde ego inspirante Deo charitatem, non solum tibi, sed et aliis, quibuscumque potui, summa cum festinatione ac sollicitudine a Deo mihi indignissimo datam contuli gratiam: ut quos ego et omnes ante me summa cum difficultate ecclesiasticos cantus didicimus, ipsos posteri cum summa facilitate discentes, mihi et tibi ac reliquis adiutoribus meis aeternam optent salutem, fiatque per misericordiam Dei peccatorum nostrorum remissio, vel modica tantorum ex charitate oratio. Nam si illi pro suis apud Deum devotissime intercedunt magistris, qui hactenus ab eis vix decennio cantandi imperfectam scientiam consequi potuerunt, quid putas pro nobis nostrisque adiutoribus fiet, qui annali spatio, aut si multum, biennio perfectum cantorem efficimus? Aut si hominum consueta miseria beneficiis tantis ingrata exstiterit, numquid iustus Deus laborem nostrum non remunerabit? An quia Deus totum hoc facit, et nos sine illo nihil possumus, nihil habebimus? Absit. Nam et apostolus, cum gratia Dei sit id, quod sit, cantat tamen: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae.
124
Securi ergo de spe retributionis insistamus operi tantae utilitatis; et quia post multas tempestates rediit diu optata serenitas, navigandum est feliciter.
Sed quia diffidit tua de libertate captivitas, rei ordinem pandam.
5 Summae sedis apostolicae Iohannes, qui modo Romanam gubernat ecclesiam, audiens famam nostrae scholae, et quomodo per nostra antiphonaria inauditos pueri cognoscerent cantus, valde miratus, tribus nuntiis me ad se invitavit.6 Adii igitur Romam cum Domno Grunvaldo, reverentissimo Abbate, et Domno Petro Aretinae ecclesiae Canonicorum Praeposito,- viro pro nostri temporis qualitate scientissimo.7 Multum itaque Pontifex meo gratulatus est adventu, multa colloquens et diversa perquirens, nostrumque (velut quoddam prodigium) saepe revolvens antiphonarium, praefixasque ruminans regulas, non prius destitit, aut de loco, in quo sedebat, abscessit, donec unum versiculum inauditum sui voti compos edisceret, ut quod vix credebat in aliis, tam subito in se recognosceret. 8 Quid plura?
9 Infirmitate cogente Romae morari non poteram vel modicum, aestivo fervore in locis maritimis ac palustribus nobis minante excidium. 10Tandem condiximus, mox hieme redeunte me illuc debere reverti, quatenus hoc opus praelibato Pontifici suoque clero debeam propalare.
11 Post paucos dehinc dies Patrem vestram atque meum D. Guidonem Pomposiae Abbatem, virum Deo et hominibus merito virtutis et sapientiae charissimum et animae meae partern videre cupiens visitavi, qui et ipse vir perspicacis ingenii nostrum antiphonarium, ut vidit, extemplo probavit et credidit, nostrisque aemulis se quondam consensisse poenituit, et ut Pomposiam veniam, postulavit;12 suadens mihi monacho esse praeferenda monasteria episcopatibus, maxime Pomposiam, propter studium, quod modo est per Dei gratiam et reverentissimi Guidonis industriam nunc primum in Italia repertum.
Tanti itaque Patris orationibus llexus, et praeceptis obediens, prius auxiliante Deo volo hoc opere tantum et tale monasterium illustrare, meque monachum monachis praestare; cum praesertim Simoniaca haeresi modo prope cunctis damnatis episcopis, timeam in aliquo communicari.
Sed quia ad praesens venire non possum, interim tibi de inveniendo ignoto cantu optimum dirigo argumentum, nuper nobis a Deo datum, et utillimum comprobatum. De reliquo D. Martinum Priorem sacrae congregationis, nostrumque maximum adiutorem plurimum saluto, eiusque orationi me miserum plurima prece commendo, Fratrem quoque Petrum memorem memoris esse commoneo, qui nostro lacte nutritus non sine labore maximo agresti vescitur hordeo, et post aurea pocula vini confusum bibit acetum.
125
Текст 78
13 Ad inveniendum igitur ignoturn cantum, beatissime Frater, prima et vulgaris regula haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. 14 Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus.
15Vidi enim multos acutissimos philosophos, qui pro studio huius artis non solum Italos, sed etiam Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros;16 sed quia in hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores umquam fieri, vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. 17 Non ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicuius instrumenti quaerere, ut quasi caeci videamur numquam sine ductore procedere; sed singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates proprietatesque altae memoriae commendare. 18 Habebis ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem nostrum noverit aliquem edocere. 19 Namque postquam hoc argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat evenire.
20 Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote fit haec symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor:
с
D F
DE D
D D C D
E E
EF GE
D EC D
F G a
21 UT
que-ant
la-xis
RE-so-na-re
fi-bris
MI-ra
ge-sto-rum
FA-mu-li

G FED D
Ga GFE
F G D
a G a
FG a a
GF ED
C E D
tu-o-rum,
SOL-ve
pol-lu-ti
LA-bi-i
re-a-tum,
Sanc-te
Io-han-nes
22 Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? 23 Si quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit.
126
24Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut fmalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint.25 Certusque esto, quia in eam vocem neuma fmita est, in qua conveniens sibi particula incipit. 26 Si vero descriptam aliquam symplioniam incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma fmita est.27 Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te iuvabit haec regula.
28 Deinde per singulos sonos brevissimas subposui symphonias, quamm particulas cum diligenter inspexeris, uniuscuiusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis ipsarum particularum gaudebis te invenire. 29Si autem hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices varietates brevissima et facili regula didicisti. 30 Quae omnia cum vix litteris utcumque significemus, facili tantum colloquio denudamus.
31 Sicut in omni scriptura XX et IIII litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. 32Nam sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica.33 Aliae vero, quae super septem adiunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant.34 Ideoque septem dicimus graves, septem vero vocamus acutas. 35Septem autem litterae non dupliciter, sed dissimiliter designantur hoc modo:
Г A B C D E F G a # c d e f g aa bb cc dd
36 Qui vero monochordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum tonorumve discernere, paucissimas, quas subiecimus, regulas summopere studeat intelligere.
37 In monochordo autem istis litteris vel mensuris disponuntur.
38 F graecum, hoc est G latinum pone in capite. 39 Et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae subiacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit finem iuxta Gamma primam litteram pone A. 40Ab ipsa prima similiter usque ad fmem partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B. litteram iunge. 41 Post haec ad Г revertens, ab ipsa usque ad finem divide per quatuor partes, et in primae partis finem tertiam C. pone: similiter a prima A. divide per quatuor, et similiter signabis quartam D. 42Eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum secunda invenies E quintam,
127
et cum tertia F. sextam, et cum quarta G. septimam. 43 Deinde rediens ad primam A. ab ipsa usque ad fmem in medio spatio invenies alteram primam a. et similiter cum secunda invenies alteram secundam b. et cum tertia tertiam c. et sic de reliquis ad eumdem modum per diapason. 44 Et ut de divisione monochordi in paucis multa constringam, omnes toni novem ad fmem passibus currunt. Diatessaron vero semper quatuor passus facit, diapente tres, et diapason duos, quia his tantum quatuor dividimus modis. 45 Deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias vero voces maiora intervalla fiunt, et dicuntur toni.
A t. B s. C t. D t. E s. F t. G t.
46 Iunguntur ad se invicem voces sex modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente.47 De tono autem et semitonio supra diximus. 48 Ditonus autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et reliquas.
49 Semiditonus autem dicitur, quia minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum semitonium, D t. E s. F.
50 Diatessaron autem dicitur de quatuor, cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum semitonium D t. E s. F t. G. 51 Diapente dicitur de quinque, cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et unum semitonium. D t. E s. F t. G t. a. 52 Non aliter, quam his sex modis, voces iunctae concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se invicem voces concordant vel moventur. 53 Ea vero concordia, quae est inter gravem aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in secundam, diapason dicitur, id est, de omnibus: habet enim omnes voces, et tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente.54 Haec diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed easdem.
55 Omnes autem voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in quantum similiter elevantur vel deponuntur secundum depositionem tonorum et semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur, quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et semitonium et duos tonos. 56 Atque haec est prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus.
57 Secundus modus est in secunda B et in quinta E. Habent enim utraque in depositione duos tonos, in elevatione semitonium et duos tonos. 58 Tertius modus est in tertia C et in sexta F ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt, duobus vero tonis ascendunt. 59 Sola vero septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et
128
semitonium et duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium.
60 Et qui plene exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos quatuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia.61 Et secundum quod ipsae voces diversam habent tonoram et semitonorum positionem, sic variis modis secundum uniuscuiusque proprietatem eam pronuntiet.62 Quod quidem facere valde est utile, et valde facile, hoc modo:
63 DFGGGGGaFED
Tu Patris sempiternus es Filius.
EGaaaaa#GFE
Tu Patris sempiternus es Filius.
Fa#####caGF
Tu Patris sempiternus es Filius.
G#cccccd#aG
Tu Patris sempiternus es Filius.
64 Igitur curiose est intendendum de omni melo, secundum cuiusmodi proprietatem sonet, sive in principio sive in fme, quamvis de solo fme dicere soleamus.

<<

стр. 3
(всего 7)

СОДЕРЖАНИЕ

>>